E0035 Leaf from the Writings of St. Jerome (Sanctus Hieronymus, Contra Jovinianum)

ACC Ege35 recto.jpg
ACC Ege35 verso.jpg

Title

E0035 Leaf from the Writings of St. Jerome (Sanctus Hieronymus, Contra Jovinianum)

Subject

Letter

Description

France; Middle 15th Century. Latin Text; Lettre de Somme. Jerome, the father of the Latin Church and translator of the Bible, shows in his writing his active participation in the controversies of his day (c. 332 to 420 A.D.). With the frequent use of vehement invective, he is often as biting as Juvenal or Martial. This fine book hand, lettre de somme, obtained its name from the fact that Fust and Schoeffer used a type based on it for the printing of their Summa Theologica of St. Thomas Aquinas in 1467. It was the favorite manuscript book hand in the second half of the 15th century for the transcribing of French chronicles and romances. Simplicity and dignity are maintained by omitting all enrichment around the burnished gold letters. The first printed books followed the practice seen here of marking off by hand and with a stroke of red the capitals at the beginning of each sentence. Fifteenth century ink frequently had a tendency to fade to a gray tone as in this example. The vellum is smooth and consistent. The first letter of sentences is pricked in red, and large initials are presented in gold and blue. Some text has been indicated with a marginal line in dark brown ink. Text: This leaf contains text from Jerome's Letter 75, addressed to St. Augustine in c.403.

Source

Fifty Original Leaves from Medieval Manuscripts

Date

Middle 15th century

Rights

Item in public domain. Description provided by Dr. Fred Porcheddu-Engel via the Otto F. Ege digital collection. http://ege.denison.edu/denison_leaf_35.php

Format

300 dpi JPEG; 38.5 x 28 cm

Language

Latin

Type

Medieval manuscript leaf

Identifier

Denison University Leaf 35, Fifty Original Leaves from Medieval Manuscripts

Transcription

Recto Transcription:

[column A]

et in commentariis, secundum omnium consuetudinem, varias ponere explanationes, ut e multis sequatur unusquisque quod velit. Quod quidem te puto et in saeculari litteratura, et in divinis Libris legisse, et probasse. [3. 6.] Hanc autem explanationem, quam primus Origenes in decimo Stromatum libro, ubi Epistolam Pauli ad Galatas interpretatur, et caeteri deinceps interpretes sunt secuti, illa vel maxime causa subintroducunt, ut Porphyrio respondeant blasphemanti, qui Pauli arguit procacitatem, quod principem Apostolorum Petrum ausus est reprehendere, et arguere in faciem, ac ratione constringere, quod male fecerit, id est, in eo errore fuerit, in quo fuit ipse qui alium arguit delinquentem.

Quid dicam de Ioanne, qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam, et proprie super hoc capitulo latissimum exaravit librum, in quo Origenis et veterum sententiam est secutus? Si igitur me reprehendis errantem, patere me, quaeso, errare cum talibus; et cum me erroris mei multos socios habere perspexeris, tu veritatis tuae saltem unum adstipulatorem proferre debebis. Haec de explanatione unius capituli Epistolae ad Galatas.

[3. 7.] Sed ne videar adversus rationem tuam niti testium numero, et occasione virorum illustrium subterfugere veritatem, nec manum audere conserere, breviter de Scripturis exempla proponam. In Actibus Apostolorum, vox facta est ad Petrum dicens, Surge, Petre, occide et manduca id est, omnia animalia quadrupedum, et serpentium terrae, et volatilium coeli. Quo

[column B]

dicto, ostenditur nullum hominem secundum naturam esse pollutum, sed aequaliter omnes ad Christi Evangelium provocari. Ad quod respondit Petrus: Absit, quia numquam manducavi commune et immundum. Et vox ad eum de coelo secundo facta est, dicens: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris. Ivit itaque Caesaream, et ingressus ad Cornelium, aperiens os suum, dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. Denique cecidit Spiritus sanctus super eos, et obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quod et in Nationes gratia Spiritus sancti fuisset effusa. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizari. Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Iudaea, quia et gentes receperunt verbum Dei. Cum autem ascendisset Petrus Ierosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione, dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? Quibus omni ratione exposita, novissime orationem suam hoc sermone conclusit: Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum; ego quis eram, qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt; et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et Gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit.

Sursum, cum multo post tempore

Verso Transcription:

[column A]

Paulus et Barnabas venissent Antiochiam, et, congregata Ecclesia, retulissent quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Deus Gentibus ostium fidei; quidam, descendentes de Iudaea, docebant fratres atque dicebant: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri. Commota igitur seditione non minima adversus Paulum et Barnabam, statuerunt ascendere et ipsi qui accusabantur, et hi qui accusabant, ad Apostolos et presbyteros Ierosolymam super hac quaestione. Cumque Ierosolymam perrexissent, surrexissent quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderant in Christum, dicentes: Oportet circumcidi eos, et praecipere illis ut servent Legem Moysi. Et cum magna super hoc verbo oriretur quaestio, Petrus solita libertate: Viri, inquit, fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire Gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis, et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda illorum. Nunc autem quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. Tacuit autem omnis multitudo, et in sententiam eius Iacobus apostolus, et omnes simul presbyteri transierunt.

[3. 8.] Haec non debent molesta esse lectori, sed et illi et mihi utilia, ut probemus, ante apostolum Paulum non ignorasse Petrum, imo princi-

[column B]

-pem huius fuisse decreti, Legem post Evangelium non esse servandam. Denique tantae Petrus auctoritatis fuit, ut Paulus in Epistola sua scripserit: Deinde post annos tres veni Ierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Rursumque in consequentibus: Post annos quatuordecim ascendi iterum Ierosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium quod praedico inter Gentes: ostendens se non habuisse securitatem Evangelii praedicandi, nisi Petri, et qui cum eo erant, fuisset sententia roboratum. Statimque sequitur: Separatim autem his qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem. Quare separatim, et non in publico? Ne forte fidelibus ex numero Iudaeorum, qui Legem putabant esse servandam, et sic credendum in Domino Salvatore, fidei scandulum nasceretur. Ergo et eo tempore cum Petrus venisset Antiochiam (licet hoc Apostolorum Acta non scribant, sed affirmanti Paulo credendum sit), in faciem illi Paulus restitisse se scribit, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Iacobo, cum Gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat se, et segregabat, timens eos qui ex circumcisione erant. Et consenserunt cum illo caeteri Iudaei, ita ut et Barnabas adduceretur ab his in illam simulationem. Sed cum vidissem, inquit, quod non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus:

Tags

Citation

“E0035 Leaf from the Writings of St. Jerome (Sanctus Hieronymus, Contra Jovinianum),” Digital Exhibits | Denison University Archives & Special Collections, accessed November 18, 2018, http://exhibits.denisonarchives.org/items/show/55.