E0040 Leaf from Thomas Aquinas, Commentary on the Sentences (Super Primo Libro Sententiarum)

ACC Ege40 recto.jpg
ACC Ege40 verso.jpg

Title

E0040 Leaf from Thomas Aquinas, Commentary on the Sentences (Super Primo Libro Sententiarum)

Description

Italy; Late 15th Century. Latin Text; Humanistic Book Hand. This text on the Sententiae of Peter Lombard by St. Thomas Aquinas, the "Angelic Doctor," was the forerunner of the latter's great work Summa Theologica. It is most unusual to find the writings of a Church Father presented in a humanistic book hand. Some of the humanists called this form of writing antiqua littera, with reference to the carolingian script, which they mistook for that of antiquity. In this humanistic script, fusion disappeared, letters became more simple, and shading decreased. The first more or less humanistic type of writing appeared in Florence about 1400 A.D. The text is clear but unadorned, except for red and blue paraph markers and three-line initials, the latter accompanied by majuscule letters. There is pencil foliation in the upper right corner of the recto. Text: This leaf contains text from Aquinas's Super Sententiis, lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 5 [2357], to Super Sententiis, lib. 1 d. 33 q. 1 a. 3 arg. 3 [2369].

Source

Fifty Original Leaves from Medieval Manuscripts

Date

Late 15th century

Rights

Item in public domain. Description provided by Dr. Fred Porcheddu-Engel via the Otto F. Ege digital collection. http://ege.denison.edu/denison_leaf_40.php

Format

300 dpi JPEG; 28.5 x 21.5 cm

Language

Latin

Type

Medieval manuscript leaf

Identifier

Denison University Leaf 40, Fifty Original Leaves from Medieval Manuscripts

Transcription

Recto Transcription:

[column A]

super abstractum, sicut album super albedinem. Sed personae divinae significant concretive, ut pater et filius; proprietates autem significant in abstracto. Ergo proprietates non sunt personae.

[2358. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 s. c. 1.] Contra, sicut dicit Hilarius, nec quidquam est filius nisi filius. Sed filius significat relationem. Ergo videtur quod totum hoc quod est filius, sit relatio filiationis; et sic essentia ejus et hypostasis erit relatio.

[2359. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 s. c. 2.] Praeterea, omnis forma est principium ejus cujus est forma quantum ad aliquod sui esse. Si igitur paternitas qua formaliter pater est pater, sit aliud ab ipso patre, erit aliquid principium patris et prius eo, quod est inconveniens. Ergo paternitas non est aliud a patre, et eadem ratione nec aliqua proprietas aliud a persona.

[2360. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 co.] Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Porretani enim dixerunt, quod proprietates sunt in personis ut assistentes, et non sunt ipsae personae.

Sed hoc non potest esse; quia aut proprietas aliquid est in re; et sic si non est persona in qua est, oportet ibi esse compositionem; aut nihil est in re; et sic non erit distinctio personarum secundum rem.

Et ideo alii dicunt, sicut dixit Praepositinus, quod proprietates sunt ipsae personae secundum rem, nec distinguuntur a personis etiam secundum rationem, nec aliquo modo. Unde dixit, in divinis tantum esse essentiam et personas; et proprietates negavit. Sed cum dicitur paternitas, sumitur abstractum pro concreto;

[column B]

sicut dicimus: rogo benignitatem tuam, idest te benignum; et sic etiam proprietates adorari dicuntur. Et dicebat quod personae cum sint simplicissimae, se ipsis distinguuntur.

Sed hoc etiam non potest stare, propter duo: primo, quia invenimus in una persona plures proprietates et relationes, secundum quod ad aliam et ad aliam personam refertur;

Secundo, quia aliquid attribuitur proprietati quod non attribuitur personae, sicut distinguere, personae autem distingui; et ideo oportet quod differant secundum modum significandi proprietates a persona. Nec modus significandi diversus veritatem haberet, sed vanitatem, nisi esset alia ratio proprietatis et personae, cui respondet aliquid in re, ut dictum est hac dist., quaest. 1, art. 1. Et ideo dicimus, quod proprietates et personae sunt idem re, sed differunt ratione, sicut et de proprietatibus et de essentia dictum est. Sed in hoc differt, quod ratio proprietatis et essentiae differt sicut ratio diversorum generum, ut dictum est; sed ratio proprietatis et personae differt sicut ratio abstracti et concreti in eodem genere acceptorum. In concreto autem est duo considerare in rebus creatis; scilicet compositionem, et perfectionem; quia quod significatur concretive, significatur ut per se existens, ut homo vel album. Similiter de ratione abstracti duo sunt, scilicet simplicitas, et imperfectio; quia quod significatur in abstracto, significatur per modum formae, cujus non est operari vel subsistere in se, sed in alio. Unde patet quod sicut etiam est in aliis quae de Deo dicuntur,

Verso Transcription:

[column A]

neutra ratio secundum totum divinis competit; ex quo probatur, Lib. de causis, propos. 6, quod nihil proprie de Deo dicitur; quia nec abstractum propter imperfectionem, nec concretum propter compositionem. Sed quantum ad aliquid utrumque vere dicitur; quia et concretum propter perfectionem, et abstractum propter simplicitatem.

[2361. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 ad 1.] Ad primum igitur dicendum, quod proprietates sunt idem re cum personis quantum ad esse; sed secundum esse personae non distinguuntur; unde non sequitur quod secundum multitudinem proprietatum sit multitudo personarum; quia distinctio personarum non est nisi secundum oppositionem relativam; unde secundum quod potest variari oppositio relativa in proprietatibus, sequitur distinctio in personis; et hoc, si diligenter consideretur, non potest venire ad majorem numerum quam ternarium; et ideo relationes oppositae sunt personae, et sunt duae personae, sicut duae relationes; sed relationes quae sunt in eadem persona non oppositae, sunt quidem duae relationes vel proprietates, sed non duae personae, immo una persona.

[2362. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 ad 2.] Ad secundum dicendum, quod relationes signantur per modum formarum vel qualitatum in divinis. Numerus autem proprietatum vel formarum non ponit simpliciter numerum in rebus ipsis; sed numerus suppositorum; sicut Socrates non dicitur trinus propter hoc quod tres proprietates habeat; et ita etiam pater non dicitur trinus propter tres notiones; sed Deus dicitur trinus propter tres personas vel tria supposita.

[2363. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 ad 3.] Ad tertium dicendum, quod dictum Augustini, ubi Sup., veritatem habet in divinis et in cre-

[column B]

-aturis, sed diversimode; quia illud quod in creaturis ad aliquid dicitur, substat relationi, sicut subjectum accidenti; et ideo est aliud et aliud: sed illud quod in divinis ad aliquid dicitur, est ipsa relatio; quia in Deo non est aliud secundum rem, sed secundum rationem essentiae, et habens essentiam quod est persona, et ipsa proprietas distinguens personam.

[2364. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 ad 4.] Ad quartum dicendum, quod proprietas significatur per modum formae, et formae est distinguere; ideo proprietates personas distinguunt; et hoc est quantum ad modum significandi, qui fundatur in vera ratione proprietatis. Ideo ex hoc non potest concludi aliqua diversitas secundum rem.

[2365. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 2 ad 5.] Ad quintum dicendum, quod in divinis abstractum et concretum non differunt secundum rem, sed secundum rationem, ut dictum est, in corp. art. Unde ita differt proprietas a persona sicut deitas a Deo, quod est secundum rationem tantum.

AD TERTIVM sic proceditur.

[2367. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 3 arg. 1.] Videtur quod proprietates non sint in essentia, nec in personis. Quaecumque enim sunt idem secundum rem, unum eorum non potest esse in altero; quia propositiones sunt transitivae; unde secundum philosophum, nihil est in seipso, nisi per accidens. Sed proprietates sunt idem re cum essentia et personis. Ergo non sunt in essentia vel in personis.

[2368. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 3 arg. 2.] Praeterea, omne illud in quo est relatio, refertur; et omne quod refertur, in divinis relatione distinguitur. Cum igitur essentia non distinguatur, videtur quod in essentia non sit relatio.

[2369. Super Sent., lib. 1 d. 33 q. 1 a. 3 arg. 3.] Item, cum relationes sint consequentes motum vel mutationem aliquam, in quo non potest esse motus vel

Tags

Citation

“E0040 Leaf from Thomas Aquinas, Commentary on the Sentences (Super Primo Libro Sententiarum),” Digital Exhibits | Denison University Archives & Special Collections, accessed November 15, 2018, http://exhibits.denisonarchives.org/items/show/60.